Praefectura rerum oeconomicarum Sanctae Sedis

Praefectura rerum oeconomicarum Sanctae Sedis est officium quod a Papa Pio XII die 15 Augusti 1957 conditum est. Secundum constitutionem apostolicam Pastor Bonus, est officium huius praefecturae: "Praefecturae munus competit moderandi et gubernandi bonorum administrationes, quae a Sancta Sede pendent vel quibus ipsa praeest, quaecumque est autonomia qua forte gaudeant" (art. 176).

Praeses Praefecturae rerum oeconomicarum Sanctae Sedis est ab anno 2011 cardinalis Iosephus Versaldi; antea cardinales Velasius De Paolis et Sergius Sebastiani.


Developed by StudentB